Mosaico decorativo

1. cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem fœderis Domini sub pellibus est

1. Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est”.

2. et ait Nathan ad David omnia quæ in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est

2. Et ait Nathan ad David: “Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est”.

3. igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens

3. Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens:

4. vade et loquere David servo meo hæc dicit Dominus non ædificabis tu mihi domum ad habitandum

4. “Vade et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum;

5. neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio

5. neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem.

6. manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam

6. Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?

7. nunc itaque sic loqueris ad servum meum David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israël

7. Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel;

8. et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra

8. et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.

9. et dedi locum populo meo Israël plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio

9. Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos sicut in principio

10. ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod ædificaturus sit domum tibi Dominus

10. et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus.

11. cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum ejus

11. Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius.

12. ipse ædificabit mihi domum et firmabo solium ejus usque in æternum

12. Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum.

13. ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit

13. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.

14. et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum

14. Et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum”.

15. juxta omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

15. Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

16. cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia

16. Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque?

17. sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus

17. Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus.

18. quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum

18. Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum?

19. Domine propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia

19. Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia.

20. Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris

20. Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te secundum omnia, quae audivimus auribus nostris.

21. quis autem est alius ut populus tuus Israël gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie ejus quem de Ægypto liberarat

21. Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti?

22. et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum et tu Domine factus es Deus ejus

22. Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius.

23. nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es

23. Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es super famulum tuum et super domum eius, confirmetur in perpetuum; et fac, sicut locutus es.

24. permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo

24. Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”.

25. tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut ædificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te

25. Tu enim, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum; et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.

26. nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia

26. Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum tuum tanta beneficia

27. et cœpisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum

27. et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.