Liber I Paralipomenon, 18
1. factum est autem post hæc ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthim
1. Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
2. percuteretque Moab et fierent Moabitæ servi David offerentes ei munera
2. percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei tributum.
3. eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten
3. Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
4. cepit ergo David mille quadrigas ejus et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi
4. Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
5. supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium præberet Adadezer regi Suba sed et hujus percussit David viginti duo milia virorum
5. Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum
6. et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat
6. et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat.
7. tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem
7. Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem;
8. necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer æris plurimum de quo fecit Salomon mare æneum et columnas et vasa ænea
8. necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.
9. quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba
9. Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba,
10. misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer
10. misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer.
11. sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech
11. Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec.
12. Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia
12. Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia
13. et constituit in Edom præsidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat
13. et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.
14. regnavit ergo David super universum Israël et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo
14. Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
15. porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum et Josaphat filius Ahilud a commentariis
15. Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
16. Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba
16. Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba.
17. Banajas vero filius Jojada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis
17. Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis.
