Mosaico decorativo

0.

0. Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus,

1. congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua

1. Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “Os tuum sumus et caro tua.

2. heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israël tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israël et tu eris princeps super eum

2. Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum””.

3. venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel

3. Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.

4. abiit quoque David et omnis Israël in Hierusalem hæc est Jebus ubi erant Jebusei habitatores terræ

4. Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae.

5. dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quæ est civitas David

5. Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “Non ingredieris huc”. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David;

6. dixitque omnis qui percusserit Jebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ et factus est princeps

6. dixitque: “Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps.

7. habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David

7. Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.

8. ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Joab autem reliqua urbis extruxit

8. Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit.

9. proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo

9. Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.

10. hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël

10. Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel;

11. et iste numerus robustorum David Jesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice

11. et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno.

12. et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahoites qui erat inter tres potentes

12. Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes;

13. iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in prœlium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum

13. iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.

14. hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

14. Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.

15. descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim

15. Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim.

16. porro David erat in præsidio et statio Philisthinorum in Bethleem

16. Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem;

17. desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quæ est in porta

17. desideravit igitur David et dixit: “O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta!”.

18. tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino

18. Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino

19. dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere hæc fecerunt tres robustissimi

19. dicens: “Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam”. Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.

20. Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

20. Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus,

21. inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat

21. inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat.

22. Banaja filius Jojadæ viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

22. Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.

23. et ipse percussit virum ægyptium cujus statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

23. Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

24. hæc fecit Banaja filius Jojada qui erat inter tres robustos nominatissimus

24. Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus,

25. inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam

25. inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos.

26. porro fortissimi in exercitu Asaël frater Joab et Eleanan filius patrui ejus de Bethleem

26. Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem,

27. Semmoth Arorites Helles Phallonites

27. Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites,

28. Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites

28. Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,

29. Sobbochai Asothites Ilai Ahoites

29. Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,

30. Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites

30. Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,

31. Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaja Pharathonites

31. Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,

32. Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites

32. Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites,

33. filii Asom Gezonites Jonathan filius Sega Ararites

33. Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites,

34. Ahiam filius Sachar Ararites

34. Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,

35. Eliphal filius Ur

35. Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur,

36. Apher Mechurathites Ahia Phellonites

36. Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,

37. Asrai Carmelites Noorai filius Azbi

37. Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai,

38. Johel frater Nathan Mabar filius Agarai

38. Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai,

39. Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Joab filii Sarviæ

39. Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,

40. Iras Jethreus Gareb Jethreus

40.

41. Urias Ettheus Zabad filius Ooli

41. Urias Hetthaeus, Zabad filius Oholai,

42. Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta

42. Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta;

43. Hanan filius Maacha et Josaphat Mathanites

43. Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites,

44. Ozias Astharothites Semma et Jaihel filii Hotam Arœrites

44. Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites,

45. Jedihel filius Samri et Joha frater ejus Thosaites

45. Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites,

46. Elihel Maumites et Jeribai et Josaja filii Elnæm et Jethma Moabites Elihel et Obed et Jasihel de Masobia

46. Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites,

47.

47. Eliel et Obed et Iasiel de Soba.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.