Mosaico decorativo

1. misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut ædificarent ei domum

1. Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.

2. cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël

2. Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.

3. accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias

3. Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;

4. et hæc nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon

4. et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,

5. Jebar et Helisu et Eliphaleth

5. Iebahar et Elisua et Eliphalet,

6. Noga quoque et Napheg et Japhiæ

6. Noga quoque et Napheg et Iaphia,

7. Elisama et Baliada et Eliphaleth

7. Elisama et Beeliada et Eliphalet.

8. audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis

8. Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.

9. porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim

9. Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.

10. consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua

10. Consuluitque David Deum dicens: “Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea?”. Et dixit ei Dominus: “Ascende, et tradam eos in manu tua”.

11. cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquæ et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

11. Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).

12. dereliqueruntque ibi deos suos quos David jussit exuri

12. Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.

13. alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle

13. Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;

14. consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum

14. consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium;

15. cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim

15. cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”.

16. fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera

16. Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer.

17. divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes

17. Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.