1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt

3. fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut præceperat Dominus Mosi

4. hæc autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur juxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum

5. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

6. tolle Levitas de medio filiorum Israël et purificabis eos

7. juxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suæ cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint

8. tollant bovem de armentis et libamentum ejus similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato

9. et adplicabis Levitas coram tabernaculo fœderis convocata omni multitudine filiorum Israël

10. cumque Levitæ fuerint coram Domino ponent filii Israël manus suas super eos

11. et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israël ut serviant in ministerio ejus

12. Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis

13. statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus et consecrabis oblatos Domino

14. ac separabis de medio filiorum Israël ut sint mei

15. et postea ingrediantur tabernaculum fœderis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël

16. pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël accepi eos

17. mea sunt omnia primogenita filiorum Israël tam ex hominibus quam ex jumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Ægypti sanctificavi eos mihi

18. et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël

19. tradidique eos dono Aaroni et filiis ejus de medio populi ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium

20. feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Mosi

21. purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis

22. ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus sicut præceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est

23. locutus est Dominus ad Mosen dicens

24. hæc est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis

25. cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint servire cessabunt

26. eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis ut custodiant quæ sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis





“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina