Liber I Paralipomenon, 22
1. dixitque David hæc est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israël
1. Dixitque David: “Haec est domus Domini Dei, et hoc est altare holocausti pro Israel”.
2. et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos ut ædificaretur domus Dei
2. Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.
3. ferrum quoque plurimum ad clavos januarum et ad commissuras atque juncturas præparavit David et æris pondus innumerabile
3. Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile.
4. ligna quoque cedrina non poterant æstimari quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David
4. Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
5. et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam ædificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur præparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas
5. Et dixit David: “Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
6. vocavitque Salomonem filium suum et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël
6. Vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei, ut aedificaret domum Domino, Deo Israel;
7. dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei
7. dixitque David ad Salomonem: “Fili mi, voluntatis meae fuit, ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei,
8. sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris ædificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me
8. sed factus est ad me sermo Domini dicens: “Multum sanguinem effudisti et magna bella bellasti. Non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.
9. filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus
9. Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
10. ipse ædificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum
10. Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”.
11. nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te
11. Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.
12. det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël et custodire legem Domini Dei tui
12. Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui;
13. tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas
13. tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi super Israel. Confortare et viriliter age; ne timeas neque paveas.
14. ecce ego in paupertatula mea præparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum æris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides præparavi ad universa inpendia
14. Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies.
15. habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos
15. Habes quoque plurimos artifices latomos et caementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos
16. in auro et argento ære et ferro cujus non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum
16. in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum”.
17. præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adiuvarent Salomonem filium suum
17. Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum: “
18. cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo ejus
18. Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius.
19. præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini
19. Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum; et consurgite et aedificate sanctuarium Domini Dei, ut introducatur arca foederis Domini et vasa Deo consecrata in domum, quae aedificatur nomini Domini”.
