1. psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra

2. Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

3. confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est

4. et honor regis judicium diligit tu parasti directiones judicium et justitiam in Jacob tu fecisti

5. exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum ejus quoniam sanctum est

6. Moses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuhel inter eos qui invocant nomen ejus invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos

7. in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia ejus et præceptum quod dedit illis

8. Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum

9. exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto ejus quoniam sanctus Dominus Deus noster



Livros sugeridos


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.