1. huic David quando terra ejus restituta est Dominus regnavit exultet terra lætentur insulæ multæ

2. nubes et caligo in circuitu ejus justitia et judicium correctio sedis ejus

3. ignis ante ipsum præcedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus

4. adluxerunt fulgora ejus orbi terræ vidit et commota est terra

5. montes sicut cera fluxerunt a facie Domini a facie Domini omnis terræ

6. adnuntiaverunt cæli justitiam ejus et viderunt omnes populi gloriam ejus

7. confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli ejus

8. audivit et lætata est Sion et exultaverunt filiæ Judææ propter judicia tua Domine

9. quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos

10. qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos

11. lux orta est justo et rectis corde lætitia

12. lætamini justi in Domino et confitemini memoriæ sanctificationis ejus



Livros sugeridos


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.