1. in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus

2. qui regis Israël intende qui deducis tamquam oves Joseph qui sedes super cherubin manifestare

3. coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos

4. Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

5. Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui

6. cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura

7. posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos

8. Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

9. vineam de Ægypto transtulisti ejecisti gentes et plantasti eam

10. dux itineris fuisti in conspectu ejus et plantasti radices ejus et implevit terram

11. operuit montes umbra ejus et arbusta ejus cedros Dei

12. extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines ejus

13. ut quid destruxisti maceriam ejus et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam

14. exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam

15. Deus virtutum convertere respice de cælo et vide et visita vineam istam

16. et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi

17. incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt

18. fiat manus tua super virum dexteræ tuæ et super filium hominis quem confirmasti tibi

19. et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus

20. Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus



Livros sugeridos


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.