1. tu autem fili hominis propheta super montes Israël et dices montes Israël audite verbum Domini

2. hæc dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternæ in hereditatem datæ sunt nobis

3. propterea vaticinare et dic hæc dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguæ et obprobrium populi

4. propterea montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum

5. propterea hæc dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et ejecerunt eam ut vastarent

6. idcirco vaticinare super humum Israël et dices montibus et collibus jugis et vallibus hæc dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis

7. idcirco hæc dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quæ in circuitu vestro sunt ipsæ confusionem suam portent

8. vos autem montes Israël ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israël prope est enim ut veniat

9. quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementem

10. et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israël et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur

11. et replebo vos hominibus et jumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus

12. et adducam super vos homines populum meum Israël et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis

13. hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam

14. propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non necabis ultra ait Dominus Deus

15. nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus

16. et factum est verbum Domini ad me dicens

17. fili hominis domus Israël habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis juxta inmunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me

18. et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam

19. et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris juxta vias eorum et adinventiones judicavi eos

20. et ingressi sunt ad gentes ad quas introjerunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra ejus egressi sunt

21. et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt

22. idcirco dices domui Israël hæc dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israël sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis

23. et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis

24. tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in terram vestram

25. et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos

26. et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum

27. et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in præceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operemini

28. et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

29. et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem

30. et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibus

31. et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra

32. non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israël

33. hæc dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa

34. et terra deserta fuerit exculta quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris

35. dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis et civitates desertæ et destitutæ atque suffossæ munitæ sederunt

36. et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus ædificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim

37. hæc dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israël ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum

38. ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus ejus sic erunt civitates desertæ plenæque gregibus hominum et scient quia ego Dominus





“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina