1. intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei

2. aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio

3. quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis

4. non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quæ fecit

5. et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israël quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis

6. ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis

7. ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata ejus exquirant

8. ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quæ non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus ejus

9. filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli

10. non custodierunt testamentum Dei et in lege ejus noluerunt ambulare

11. et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quæ ostendit eis

12. coram patribus eorum quæ fecit mirabilia in terra Ægypti in campo Taneos

13. interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem

14. et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis

15. interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa

16. et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas

17. et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso

18. et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis

19. et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto

20. quoniam percussit petram et fluxerunt aquæ et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo

21. ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israël

22. quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare ejus

23. et mandavit nubibus desuper et januas cæli aperuit

24. et pluit illis manna ad manducandum et panem cæli dedit eis

25. panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam

26. transtulit austrum de cælo et induxit in virtute sua africum

27. et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata

28. et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum

29. et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

30. non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum

31. et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israël inpedivit

32. in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus ejus

33. et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione

34. cum occideret eos quærebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum

35. et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est

36. et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

37. cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus

38. ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam

39. et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens

40. quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso

41. et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israël exacerbaverunt

42. non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis

43. sicut posuit in Ægypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos

44. et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent

45. misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos

46. et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustæ

47. et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina

48. et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni

49. misit in eos iram indignationis suæ indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos

50. viam fecit semitæ iræ suæ non pepercit a morte animarum eorum et jumenta eorum in morte conclusit

51. et percussit omne primitivum in terra Ægypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham

52. et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto

53. et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare

54. et induxit eos in montem sanctificationis suæ montem quem adquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis

55. et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël

56. et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt

57. et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum

58. et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt

59. audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israël

60. et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus

61. et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici

62. et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit

63. juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatæ

64. sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduæ eorum non plorabuntur

65. et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino

66. et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis

67. et reppulit tabernaculum Joseph et tribum Effrem non elegit

68. et elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit

69. et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in sæcula

70. et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum

71. pascere Jacob servum suum et Israël hereditatem suam

72. et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos



Livros sugeridos


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.