1. David psalmus filiorum Jonadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in æternum

2. in justitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me

3. esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu

4. Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui

5. quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a juventute mea

6. in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meæ tu es protector meus in te cantatio mea semper

7. tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis

8. repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam

9. non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me

10. quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum

11. dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat

12. Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice

13. confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi

14. ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam

15. os meum adnuntiabit justitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam

16. introibo in potentiam Domini Domine memorabor justitiæ tuæ solius

17. Deus docuisti me ex juventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua

18. et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est potentiam tuam

19. et justitiam tuam Deus usque in altissima quæ fecisti magnalia Deus quis similis tibi

20. quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terræ iterum reduxisti me

21. multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me

22. nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israël

23. exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti

24. sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi



Livros sugeridos


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.