1. in finem David psalmus cantici

2. exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus

3. sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei

4. et justi epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in lætitia

5. cantate Deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus

6. patris orfanorum et judicis viduarum Deus in loco sancto suo

7. Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris

8. Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma

9. terra mota est etenim cæli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israël

10. pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuæ et infirmata est tu vero perfecisti eam

11. animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus

12. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa

13. rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia

14. si dormiatis inter medios cleros pinnæ columbæ deargentatæ et posteriora dorsi ejus in pallore auri

15. dum discernit Cælestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon

16. mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis

17. ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem

18. currus Dei decem milibus multiplex milia lætantium Dominus in eis in Sina in sancto

19. ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus

20. benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma

21. Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis

22. verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis

23. dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris

24. ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso

25. viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto

26. prævenerunt principes coniuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum

27. in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israël

28. ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali

29. manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis

30. a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera

31. increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quæ bella volunt

32. venient legati ex Ægypto Æthiopia præveniet manus ejus Deo

33. regna terræ cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo

34. qui ascendit super cælum cæli ad orientem ecce dabit voci suæ vocem virtutis

35. date gloriam Deo super Israël magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus

36. mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ benedictus Deus



Livros sugeridos


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.