1. in finem psalmus David

2. cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee

3. miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam

4. amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

5. quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper

6. tibi soli peccavi et malum coram te feci ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris

7. ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea

8. ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi

9. asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

10. auditui meo dabis gaudium et lætitiam exultabunt ossa humiliata

11. averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

12. cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis

13. ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

14. redde mihi lætitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me

15. docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur

16. libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meæ exultabit lingua mea justitiam tuam

17. Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

18. quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis

19. sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet

20. benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et ædificentur muri Hierusalem

21. tunc acceptabis sacrificium justitiæ oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos



Livros sugeridos


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.