1. in finem psalmus David

2. in te Domine speravi non confundar in æternum in justitia tua libera me

3. inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias

4. quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me

5. educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus

6. in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

7. odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi

8. exultabo et lætabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam

9. nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos

10. miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus

11. quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt

12. super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me

13. oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum

14. quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt

15. ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

16. in manibus tuis sortes meæ eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me

17. inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua

18. Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum

19. muta fiant labia dolosa quæ loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione

20. quam magna multitudo dulcedinis tuæ Domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum

21. abscondes eos in abdito faciei tuæ a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum

22. benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita

23. ego autem dixi in excessu mentis meæ projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meæ dum clamarem ad te

24. diligite Dominum omnes sancti ejus quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam

25. viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino



Livros sugeridos


“Pobres e desafortunadas as almas que se envolvem no turbilhão de preocupações deste mundo. Quanto mais amam o mundo, mais suas paixões crescem, mais queimam de desejos, mais se tornam incapazes de atingir seus objetivos. E vêm, então, as inquietações, as impaciências e terríveis sofrimentos profundos, pois seus corações não palpitam com a caridade e o amor. Rezemos por essas almas desafortunadas e miseráveis, para que Jesus, em Sua infinita misericórdia, possa perdoá-las e conduzi-las a Ele.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.