aaaaa

1. psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo

2. quia ipse super maria fundavit eum et super flumina præparavit eum

3. quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto ejus

4. innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec juravit in dolo proximo suo

5. hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo

6. hæc est generatio quærentium eum quærentium faciem Dei Jacob diapsalma

7. adtollite portas principes vestras et elevamini portæ æternales et introibit rex gloriæ

8. quis est iste rex gloriæ Dominus fortis et potens Dominus potens in prœlio

9. adtollite portas principes vestras et elevamini portæ æternales et introibit rex gloriæ

10. quis est iste rex gloriæ Dominus virtutum ipse est rex gloriæ diapsalma




“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina