aaaaa

1. psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit

2. in loco pascuæ ibi me conlocavit super aquam refectionis educavit me

3. animam meam convertit deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum

4. nam et si ambulavero in medio umbræ mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt

5. parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam præclarus est

6. et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitæ meæ et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum




Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina