1. intellectus David cum esset in spelunca oratio

2. voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

3. effundo in conspectu ejus deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio

4. in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi

5. considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam

6. clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium

7. intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me

8. educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant justi donec retribuas mihi



Livros sugeridos


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.