1. canticum psalmi David

2. paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea

3. exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

4. confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus

5. quia magna super cælos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

6. exaltare super cælos Deus et super omnem terram gloria tua

7. ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me

8. Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar

9. meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Juda rex meus

10. Moab lebes spei meæ in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenæ amici facti sunt

11. quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

12. nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris

13. da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis

14. in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros



Livros sugeridos


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.