1. clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Jacob peccata eorum

2. me etenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt quasi gens quæ justitiam fecerit et quæ judicium Dei sui non reliquerit rogant me judicia justitiæ adpropinquare Deo volunt

3. quare jejunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis

4. ecce ad lites et contentiones jejunatis et percutitis pugno impie nolite jejunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester

5. numquid tale est jejunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem Domino

6. nonne hoc est magis jejunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe

7. frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris

8. tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te

9. tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest

10. cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebræ tuæ erunt sicut meridies

11. et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ

12. et ædificabuntur in te deserta sæculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis ædificator sepium avertens semitas in quietem

13. si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem

14. tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terræ et cibabo te hereditate Jacob patris tui os enim Domini locutum est



Livros sugeridos


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.