1. et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum

2. in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terræ sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israël

3. et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem

4. si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus spiritu judicii et spiritu ardoris

5. et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio

6. et tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia



Livros sugeridos


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.