1. Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne forte praeterfluamus.

2. Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,

3. quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

4. contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

5. Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur.

6. Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?

7. Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum,

8. omnia subiecisti sub pedibus eius”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;

9. eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.

10. Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare.

11. Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare

12. dicens: “Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te”;

13. et iterum: “Ego ero fidens in eum”; et iterum: “Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus”.

14. Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,

15. et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

16. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.

17. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;

18. in quo enim passus est ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur, auxiliari.





“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina