Mosaico decorativo

1. in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quæ sub eo erant implebant templum

1. In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum.

2. seraphin stabant super illud sex alæ uni et sex alæ alteri duabus velabant faciem ejus et duabus velabant pedes ejus et duabus volabant

2. Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.

3. et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria ejus

3. Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius”.

4. et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo

4. Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.

5. et dixi væ mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis

5. Et dixi: “Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis”.

6. et volavit ad me unus de seraphin et in manu ejus calculus quem forcipe tulerat de altari

6. Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari,

7. et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur

7. et tetigit os meum et dixit: “Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur”.

8. et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me

8. Et audivi vocem Domini dicentis: “Quem mittam? Et quis ibit nobis?”. Et dixi: “Ecce ego, mitte me”.

9. et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere

9. Et dixit: “Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”.

10. excæca cor populi hujus et aures ejus adgrava et oculos ejus claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

10. Pingue redde cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanetur”.

11. et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta

11. Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”.

12. et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ

12. Et longe adducet Dominus homines, et magna erit desolatio in medio terrae;

13. et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quæ expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea

13. et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.