Liber Iob, 1
1. vir erat in terra Hus nomine Job et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo
2. natique sunt ei septem filii et tres filiæ
3. et fuit possessio ejus septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque juga boum et quingentæ asinæ ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
4. et ibant filii ejus et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis
5. cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Job et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Job cunctis diebus
6. quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
7. cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
8. dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo
9. cui respondens Satan ait numquid frustra timet Job Deum
10. nonne tu vallasti eum ac domum ejus universamque substantiam per circuitum operibus manuum ejus benedixisti et possessio illius crevit in terra
11. sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
12. dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quæ habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini
13. cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
14. nuntius venit ad Job qui diceret boves arabant et asinæ pascebantur juxta eos
15. et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
16. cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e cælo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
17. sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi
18. loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti
19. repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
20. tunc surrexit Job et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit
21. et dixit nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum
22. in omnibus his non peccavit Job neque stultum quid contra Deum locutus est