1. Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo gratia vobis et pax

2. gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione

3. memores operis fidei vestræ et laboris et caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum

4. scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram

5. quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos

6. et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti

7. ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaja

8. a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaja sed in omni loco fides vestra quæ est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui

9. ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero

10. et expectare Filium ejus de cælis quem suscitavit ex mortuis Jesum qui eripuit nos ab ira ventura





“Pobres e desafortunadas as almas que se envolvem no turbilhão de preocupações deste mundo. Quanto mais amam o mundo, mais suas paixões crescem, mais queimam de desejos, mais se tornam incapazes de atingir seus objetivos. E vêm, então, as inquietações, as impaciências e terríveis sofrimentos profundos, pois seus corações não palpitam com a caridade e o amor. Rezemos por essas almas desafortunadas e miseráveis, para que Jesus, em Sua infinita misericórdia, possa perdoá-las e conduzi-las a Ele.” São Padre Pio de Pietrelcina