Mosaico decorativo

1. væ coronæ superbiæ ebriis Ephraim et flori decidenti gloriæ exultationis ejus qui erant in vertice vallis pinguissimæ errantes a vino

1. Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim et flori decidenti gloriae maiestatis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino!

2. ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam

2. Ecce validus et fortis Domino sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et deiciet in terram violenter.

3. pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim

3. Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim;

4. et erit flos decidens gloriæ exultationis ejus qui est super verticem vallis pingujum quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud

4. et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit.

5. in die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ et sertum exultationis residuo populi sui

5. In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum maiestatis residuo populi sui

6. et spiritus judicii sedenti super judicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam

6. et spiritus iudicii sedenti ad iudicandum et fortitudo vertentibus proelium usque ad portam.

7. verum hii quoque præ vino nescierunt et præ ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt judicium

7. Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio.

8. omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus

8. Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.

9. quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus

9. Quem docebit scientiam? Et quem intellegere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.

10. quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi

10. Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi.

11. in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum

11. Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum,

12. cui dixit hæc requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire

12. cui dixerat: “Haec requies, reficite lassum; et hoc est refrigerium”. Et noluerunt audire.

13. et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

13. Et erit eis verbum Domini: “Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi”, ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur.

14. propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem

14. Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem.

15. dixistis enim percussimus fœdus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus

15. Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”.

16. idcirco hæc dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

16. Idcirco haec dicit Dominus Deus: “Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.

17. et ponam judicium in pondere et justitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquæ inundabunt

17. Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt.

18. et delebitur fœdus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem

18. Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

19. quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui

19. Quandocumque pertransierit, tollet vos; quoniam mane diluculo pertransibit, in die et in nocte, et erit tantummodo horrendum intellegere auditum”.

20. coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest

20. Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit.

21. sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quæ est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus ejus ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo

21. Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam.

22. et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram

22. Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram.

23. auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum

23. Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium meum.

24. numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam

24. Numquid tota die arat arans, ut serat, proscindit et sarrit humum suam?

25. nonne cum adæquaverit faciem ejus seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis

25. Nonne, cum adaequaverit faciem eius, spargit nigellam et serit cuminum, ponit triticum et hordeum et far in finibus suis?

26. et erudiet eum illud in judicio Deus suus docebit eum illud

26. Erudit enim illum recte, Deus suus docet illum.

27. non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo

27. Non enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super cuminum circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in baculo.

28. panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum

28. Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum.

29. et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret justitiam

29. Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.