Mosaico decorativo

1. onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina

1. Oraculum Damasci. “Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum.

2. derelictæ civitates Arœr gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat

2. Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

3. et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt dicit Dominus exercituum

3. Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.

4. et erit in die illa adtenuabitur gloria Jacob et pingue carnis ejus marcescet

4. Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet;

5. et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium ejus spicas leget et erit sicut quærens spicas in valle Rafaim

5. et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.

6. et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus dicit Dominus Deus Israël

6. Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae”, dicit Dominus Deus Israel.

7. in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient

7. In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;

8. et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra

8. et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria.

9. in die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël et erit deserta

9. In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio,

10. quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis

10. quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis.

11. in die plantationis tuæ labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter

11. In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit.

12. væ multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum

12. Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt.

13. sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate

13. Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate.

14. in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet hæc est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos

14. In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.