1. Paulus et Timotheus servi Jesu Christi omnibus sanctis in Christo Jesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis

2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo

3. gratias ago Deo meo in omni memoria vestri

4. semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens

5. super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc

6. confidens hoc ipsum quia qui cœpit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Jesu

7. sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse

8. testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Jesu

9. et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu

10. ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi

11. repleti fructu justitiæ per Christum Jesum in gloriam et laudem Dei

12. scire autem vos volo fratres quia quæ circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii

13. ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio et in ceteris omnibus

14. et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui

15. quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant

16. quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum

17. quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis

18. quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo

19. scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi

20. secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem

21. mihi enim vivere Christus est et mori lucrum

22. quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro

23. coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

24. permanere autem in carne magis necessarium est propter vos

25. et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei

26. ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me per meum adventum iterum ad vos

27. tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii

28. et in nullo terreamini ab adversariis quæ est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo

29. quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini

30. eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me






“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina