Mosaico decorativo

1. audite hoc domus Jacob qui vocamini nomine Israël et de aquis Juda existis qui juratis in nomine Domini et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia

1. Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia.

2. de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israël constabiliti sunt Dominus exercituum nomen ejus

2. De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius.

3. priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt

3. Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.

4. scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua ærea

4. Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.

5. prædixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt hæc et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista

5. Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista”.

6. quæ audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quæ nescis

6. Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis.

7. nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea

7. Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea”.

8. neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia prævaricans prævaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te

8. Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris.

9. propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas

9. Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te.

10. ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis

10. Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.

11. propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo

11. Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.

12. audi me Jacob et Israël quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus

12. Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.

13. manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est cælos ego vocabo eos et stabunt simul

13. Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul.

14. congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit hæc Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis

14. Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis.

15. ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via ejus

15. Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius.

16. accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus ejus

16. Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.

17. hæc dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israël ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas

17. Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas.

18. utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et justitia tua sicut gurgites maris

18. Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris;

19. et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli ejus non interisset et non fuisset adtritum nomen ejus a facie mea

19. et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.

20. egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terræ dicite redemit Dominus servum suum Jacob

20. Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “Redemit Dominus servum suum Iacob”.

21. non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquæ

21. Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae.

22. non est pax dicit Dominus impiis

22. Non est pax impiis, dicit Dominus.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.