1. hæc sunt verba quæ locutus est Moses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum

2. undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne

3. quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis

4. postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai

5. trans Jordanem in terra Moab cœpitque Moses explanare legem et dicere

6. Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis

7. revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et juxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten

8. en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Jacob ut daret illam eis et semini eorum post eos

9. dixique vobis illo in tempore

10. non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellæ cæli plurimæ

11. Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est

12. non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac jurgia

13. date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes

14. tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere

15. tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula

16. præcepique eis dicens audite illos et quod justum est judicate sive civis sit ille sive peregrinus

17. nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cujusquam personam quia Dei judicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam

18. præcepique omnia quæ facere deberetis

19. profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut præceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne

20. dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis

21. vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas

22. et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates

23. cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis

24. qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra

25. sumentes de fructibus ejus ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis

26. et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri

27. murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret

28. quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnæ et ad cælum usque munitæ filios Enacim vidimus ibi

29. et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos

30. Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Ægypto videntibus cunctis

31. et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum

32. et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro

33. qui præcessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis

34. cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus juravit et ait

35. non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris

36. præter Chaleb filium Jepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis ejus quia secutus est Dominum

37. nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc

38. sed Josue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli

39. parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam

40. vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri

41. et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut præcepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem

42. ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris

43. locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem

44. itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma

45. cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestræ voluit adquiescere

46. sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore






“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina