Mosaico decorativo

1. ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem ejus et disperget habitatores ejus

1. Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat faciem eius et dispergit habitatores eius.

2. et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus ejus sicut ancilla sic domina ejus sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

2. Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet.

3. dissipatione dissipabitur terra et direptione prædabitur Dominus enim locutus est verbum hoc

3. Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc.

4. luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terræ

4. Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit altitudo simul cum terra.

5. et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum

5. Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum.

6. propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores ejus ideoque insanient cultores ejus et relinquentur homines pauci

6. Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci.

7. luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui lætabantur corde

7. Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.

8. cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus lætantium conticuit dulcedo citharæ

8. Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae;

9. cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam

9. cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam.

10. adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo intrœunte

10. Attrita est civitas inanitatis, clausa est omnis domus, ut nemo introeat;

11. clamor erit super vino in plateis deserta est omnis lætitia translatum est gaudium terræ

11. clamor est super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est gaudium terrae.

12. relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas

12. Relicta est in urbe solitudo, et in ruinam confracta est porta;

13. quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia

13. quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi.

14. hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari

14. Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari.

15. propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israël

15. Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel.

16. a finibus terræ laudes audivimus gloriam justi et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi væ mihi prævaricantes prævaricati sunt et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt

16. A finibus terrae laudes audivimus: “Gloria iusto”. Et dixi: “Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt.

17. formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terræ

17. Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae.

18. et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ

18. Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae.

19. confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra

19. Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra,

20. agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat

20. agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat.

21. et erit in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso et super reges terræ qui sunt super terram

21. Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae super terram;

22. et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur

22. et congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in carcere; et post multos dies visitabuntur.

23. et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus

23. Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.