Mosaico decorativo

1. hæ generationes filiorum Nœ Sem Ham Jafeth natique sunt eis filii post diluvium

1. Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium.

2. filii Jafeth Gomer Magog et Madai Javan et Thubal et Mosoch et Thiras

2. Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.

3. porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

3. Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.

4. filii autem Javan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

4. Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim.

5. ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis

5. Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6. filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan

6. Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.

7. filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan

7. Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.

8. porro Chus genuit Nemrod ipse cœpit esse potens in terra

8. Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra

9. et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino

9. et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”.

10. fuit autem principium regni ejus Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar

10. Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.

11. de terra illa egressus est Assur et ædificavit Nineven et plateas civitatis et Chale

11. De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,

12. Resen quoque inter Nineven et Chale hæc est civitas magna

12. Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.

13. at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim

13. At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim

14. et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

14. et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.

15. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum

15. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum

16. et Jebuseum et Amorreum Gergeseum

16. et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum,

17. Eveum et Araceum Sineum

17. Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum

18. et Aradium Samariten et Amatheum et post hæc disseminati sunt populi Chananeorum

18. et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.

19. factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa

19. Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.

20. hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis

20. Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.

21. de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Jafeth majore

21. De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.

22. filii Sem Ælam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram

22. Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.

23. filii Aram Us et Hul et Gether et Mes

23. Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.

24. at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber

24. At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber.

25. natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus ejus divisa sit terra et nomen fratris ejus Jectan

25. Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.

26. qui Jectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Jare

26. Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare

27. et Aduram et Uzal Decla

27. et Adoram et Uzal et Decla

28. et Ebal et Abimaël Saba

28. et Ebal et Abimael, Saba

29. et Ophir et Evila et Jobab omnes isti filii Jectan

29. et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;

30. et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem

30. et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31. isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis

31. Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.

32. hæ familiæ Nœ juxta populos et nationes suas ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium

32. Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.