Liber Genesis, 31
1. postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
1. Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicen tium: “Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris nostri facultate acquisivit has divitias”,
2. animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
2. animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius.
3. maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
3. Et dixit Dominus ad Iacob: “Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum”.
4. misit et vocavit Raël et Liam in agrum ubi pascebat greges
4. Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
5. dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
5. dixitque eis: “Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum,
6. et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
6. et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
7. sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
7. Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi.
8. si quando dixit variæ erunt mercedes tuæ pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quæque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
8. Si quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt.
9. tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
9. Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.
10. postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
10. Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos.
11. dixitque angelus Dei ad me in somnis Jacob et ego respondi adsum
11. Dixitque angelus Dei ad me in somnis: "Iacob". Et ego respondi: Adsum.
12. qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban
12. Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban.
13. ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuæ
13. Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae"”.
14. responderunt Raël et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
14. Responderunt ei Rachel et Lia: “Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri?
15. nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
15. Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum?
16. sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quæ præcepit fac
16. Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac”.
17. surrexit itaque Jacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
17. Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos.
18. tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quæsierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
18. Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
19. eo tempore Laban jerat ad tondendas oves et Raël furata est idola patris sui
19. Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui.
20. noluitque Jacob confiteri socero quod fugeret
20. Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret.
21. cumque abisset tam ipse quam omnia quæ juris ejus erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
21. Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad,
22. nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob
22. nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob.
23. qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
23. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad.
24. viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob
24. Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!".
25. jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
25. Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
26. et dixit ad Jacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
26. Et dixit ad Iacob: “Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio?
27. cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
27. Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis?
28. non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
28. Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc
29. valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Jacob quicquam durius
29. valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”.
30. esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
30. Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos?”.
31. respondit Jacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
31. Respondit Iacob: “Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me.
32. quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer hæc dicens ignorabat quod Raël furata esset idola
32. Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim.
33. ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob et Liæ et utriusque famulæ non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
33. Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis.
34. illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
34. Illa autem absconderat theraphim in stramento cameli et sedit desuper. Scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35. ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quærentis est
35. ait: “Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi”. Quaesivit ergo et non invenit theraphim.
36. tumensque Jacob cum jurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
36. Tumensque Iacob cum iurgio ait: “Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me,
37. et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et judicent inter me et te
37. quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent inter me et te.
38. idcirco viginti annis fui tecum oves tuæ et capræ steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
38. Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi;
39. nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
39. nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas.
40. die noctuque æstu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
40. Die aestu consumebar et nocte gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
41. sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
41. Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
42. nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
42. Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri”.
43. respondit ei Laban filiæ et filii et greges tui et omnia quæ cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
43. Respondit ei Laban: “Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt?
44. veni ergo et ineamus fœdus ut sit testimonium inter me et te
44. Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te”.
45. tulit itaque Jacob lapidem et erexit illum in titulum
45. Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum;
46. dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
46. dixitque fratribus suis: “Afferte lapides”. Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum.
47. quem vocavit Laban tumulus Testis et Jacob acervum Testimonii uterque juxta proprietatem linguæ suæ
47. Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae).
48. dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad id est tumulus Testis
48. Dixitque Laban: “Tumulus iste testis erit inter me et te hodie”; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis)
49. intueatur Dominus et judicet inter nos quando recesserimus a nobis
49. et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: “Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem.
50. si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui præsens respicit
50. Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te”.
51. dixitque rursus ad Jacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
51. Dixitque Laban ad Iacob: “En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te.
52. testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu præterieris malum mihi cogitans
52. Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum.
53. Deus Abraham et Deus Nahor judicet inter nos Deus patris eorum juravit Jacob per Timorem patris sui Isaac
53. Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos”. Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac;
54. immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
54. immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte.
55. Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum
55.
