Liber Genesis, 32
1. Jacob quoque abiit itinere quo cœperat fueruntque ei obviam angeli Dei
1. Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.
2. quos cum vidisset ait castra Dei sunt hæc et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
2. Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.
3. misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
3. Quos cum vidisset, ait: “Castra Dei sunt haec”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra).
4. præcepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau hæc dicit frater tuus Jacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem
4. Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom.
5. habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
5. Praecepitque eis dicens: “Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem.
6. reversi sunt nuntii ad Jacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
6. Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo”.
7. timuit Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
7. Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris”.
8. dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quæ reliqua est salvabitur
8. Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
9. dixitque Jacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ et benefaciam tibi
9. dicens: “Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur”.
10. minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Jordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior
10. Dixitque Iacob: “Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi",
11. erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
11. minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.
12. tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quæ præ multitudine numerari non potest
12. Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
13. cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quæ habebat munera Esau fratri suo
13. Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest”.
14. capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
14. Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo:
15. camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
15. capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti,
16. et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
16. camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem.
17. et præcepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cujus es et quo vadis et cujus sunt ista quæ sequeris
17. Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem”.
18. respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit
18. Et praecepit priori dicens: “Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?",
19. similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
19. respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit”.
20. et addetis ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quæ præcedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
20. Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum,
21. præcesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
21. et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi”.
22. cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Jaboc
22. Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
23. transductisque omnibus quæ ad se pertinebant
23. Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
24. remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
24. sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem,
25. qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris ejus et statim emarcuit
25. mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
26. dixitque ad eum dimitte me jam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
26. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo.
27. ait ergo quod nomen est tibi respondit Jacob
27. Dixitque: “Dimitte me, iam enim ascendit aurora”. Respondit: “Non dimittam te, nisi benedixeris mihi”.
28. at ille nequaquam inquit Jacob appellabitur nomen tuum sed Israël quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines prævalebis
28. Ait ad eum: “Quod nomen est tibi?”. Respondit: “Iacob”.
29. interrogavit eum Jacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quæris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
29. At ille: “Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti!”.
30. vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
30. Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco.
31. ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
31. Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea”.
32. quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit
32. Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur.
33.
33. Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.
