Mosaico decorativo

1. interea locutus est Deus ad Jacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum

1. Locutus est Deus ad Iacob: “Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum”.

2. Jacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra

2. Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra.

3. surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meæ et fuit socius itineris mei

3. Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei”.

4. dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quæ erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quæ est post urbem Sychem

4. Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem.

5. cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes

5. Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob.

6. venit igitur Jacob Luzam quæ est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo

6. Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo.

7. ædificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum

7. Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum.

8. eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccæ et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus

8. Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus.

9. apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriæ benedixitque ei

9. Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei

10. dicens non vocaberis ultra Jacob sed Israël erit nomen tuum et appellavit eum Israël

10. dicens: “Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum”, et appellavit eum Israel.

11. dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur

11. Dixitque ei: “Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.

12. terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te

12. Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo post te dabo terram hanc”.

13. et recessit ab eo

13. Et ascendit ab eo Deus.

14. ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum

14. Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum

15. vocansque nomen loci Bethel

15. vocansque nomen loci illius Bethel.

16. egressus inde venit verno tempore ad terram quæ ducit Efratham in qua cum parturiret Raël

16. Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel;

17. ob difficultatem partus periclitari cœpit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium

17. ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: “Noli timere, quia et hac vice habes filium”.

18. egrediente autem anima præ dolore et inminente jam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexteræ

18. Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae).

19. mortua est ergo Raël et sepulta in via quæ ducit Efratham hæc est Bethleem

19. Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem.

20. erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus hic est titulus monumenti Raël usque in præsentem diem

20. Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem.

21. egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis

21. Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis).

22. cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Jacob duodecim

22. Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.

23. filii Liæ primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Judas et Isachar et Zabulon

23. Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon.

24. filii Raël Joseph et Beniamin

24. Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.

25. filii Balæ ancillæ Rahelis Dan et Nepthalim

25. Filii Bilhae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.

26. filii Zelphæ ancillæ Liæ Gad et Aser hii filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriæ

26. Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram.

27. venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee hæc est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac

27. Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac.

28. et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum

28. Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum;

29. consumptusque ætate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui

29. consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.