Mosaico decorativo

1. postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

1. Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.

2. ponamque fœdus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis

2. Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”.

3. cecidit Abram pronus in faciem

3. Cecidit Abram pronus in faciem.

4. dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium

4. Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,

5. nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te

5. nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.

6. faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur

6. Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.

7. et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te

7. Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.

8. daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in possessionem æternam eroque Deus eorum

8. Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.

9. dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis

9. Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.

10. hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum

10. Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,

11. et circumcidetis carnem præputii vestri ut sit in signum fœderis inter me et vos

11. et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.

12. infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra

12. Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.

13. eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum

13. Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”.

14. masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit

14.

15. dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram

15. Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius.

16. et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo

16. Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”.

17. cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

17. Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”.

18. dixitque ad Deum utinam Ismaël vivat coram te

18. Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”.

19. et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum

19. Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.

20. super Ismaël quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam

20. Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21. pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero

21. Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”.

22. cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham

22. Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23. tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suæ universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suæ et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die sicut præceperat ei Deus

23. Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.

24. nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui

24. Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui;

25. et Ismaël filius ejus tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ

25. et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.

26. eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus

26. Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius;

27. et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenæ pariter circumcisi sunt

27. et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.