Mosaico decorativo

1. orta autem fame super terram post eam sterilitatem quæ acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara

1. Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara.

2. apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Ægyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi

2. Apparuitque ei Dominus et ait: “Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi,

3. et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo

3. et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo,

4. et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ

4. et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,

5. eo quod obœdierit Abraham voci meæ et custodierit præcepta et mandata mea et cærimonias legesque servaverit

5. eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit”.

6. mansit itaque Isaac in Geraris

6. Mansit itaque Isaac in Geraris.

7. qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem

7. Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: “Soror mea est”. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

8. cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua

8. Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.

9. et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam

9. Et, accersito eo, ait: “Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse?”. Respondit: “Timui, ne morerer propter eam”.

10. dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum præcepitque omni populo dicens

10. Dixitque Abimelech: “Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum”. Praecepitque omni populo dicens:

11. qui tetigerit hominis hujus uxorem morte morietur

11. “Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur”.

12. seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus

12. Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus.

13. et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est

13. Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est;

14. habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiæ plurimum ob hæc invidentes ei Palestini

14. habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum. Ob haec invidentes ei Philisthim

15. omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo

15. omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo,

16. in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde

16. in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: “Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde”.

17. et ille discedens veniret ad torrentem Geraræ habitaretque ibi

17. Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi.

18. rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat

18. Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat.

19. foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam

19. Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae.

20. sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam

20. Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo.

21. foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias

21. Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias).

22. profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram

22. Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra”.

23. ascendit autem ex illo loco in Bersabee

23. Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,

24. ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham

24. ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham”.

25. itaque ædificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum præcepitque servis suis ut foderent puteum

25. Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum.

26. ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum

26. Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum,

27. locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis

27. et locutus est eis Isaac: “Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis?”.

28. qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit juramentum inter nos et ineamus fœdus

28. Qui responderunt: “Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus,

29. ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te læderet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini

29. ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini”.

30. fecit ergo eis convivium et post cibum et potum

30. Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.

31. surgentes mane juraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum

31. Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace.

32. ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam

32. Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: “Invenimus aquam”.

33. unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in præsentem diem

33. Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem.

34. Esau vero quadragenarius duxit uxores Judith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon ejusdem loci

34. Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei.

35. quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ

35. Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.