Mosaico decorativo

1. igitur perfecti sunt cæli et terra et omnis ornatus eorum

1. Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum.

2. conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

2. Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.

3. et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

3. Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.

4. istæ generationes cæli et terræ quando creatæ sunt in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram

4. Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum ­

5. et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram

5. omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum,

6. sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terræ

6. sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae ­

7. formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ et factus est homo in animam viventem

7. tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.

8. plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat

8. Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.

9. produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi lignumque scientiæ boni et mali

9. Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.

10. et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita

10. Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;

11. nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum

11.

12. et aurum terræ illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus

12. et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.

13. et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Æthiopiæ

13. Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae.

14. nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates

14. Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.

15. tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum

15. Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum;

16. præcepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede

16. praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede;

17. de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

17. de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”.

18. dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui

18. Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”.

19. formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus

19. Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius.

20. appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia cæli et omnes bestias terræ Adam vero non inveniebatur adiutor similis ejus

20. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius.

21. inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis ejus et replevit carnem pro ea

21. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;

22. et ædificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam

22. et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.

23. dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

23. Dixitque Adam: “Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est haec”.

24. quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suæ et erunt duo in carne una

24. Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.

25. erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor ejus et non erubescebant

25. Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.