Liber Genesis, 9
1. benedixitque Deus Nœ et filiis ejus et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
1. Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.
2. et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt
2. Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3. et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
3. Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
4. excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
4. excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
5. sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis
5. Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
6. quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
6. Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.
7. vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
7. Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
8. hæc quoque dixit Deus ad Nœ et ad filios ejus cum eo
8. Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
9. ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
9. “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10. et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ
10. et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.
11. statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
11. Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
12. dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas
12. Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:
13. arcum meum ponam in nubibus et erit signum fœderis inter me et inter terram
13. arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
14. cumque obduxero nubibus cælum apparebit arcus meus in nubibus
14. Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,
15. et recordabor fœderis mei vobiscum et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam universam carnem
15. et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16. eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram
16. Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
17. dixitque Deus Nœ hoc erit signum fœderis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
17. Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
18. erant igitur filii Nœ qui egressi sunt de arca Sem Ham et Jafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
18. Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.
19. tres isti sunt filii Nœ et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
19. Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
20. cœpitque Nœ vir agricola exercere terram et plantavit vineam
20. Coepitque Noe agricola plantare vineam;
21. bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
21. bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
22. quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
22. Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23. at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt
23. At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24. evigilans autem Nœ ex vino cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor
24. Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,
25. ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
25. ait: Maledictus Chanaan! Servus servorum erit fratribus suis”.
26. dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus ejus
26. Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan servus eius.
27. dilatet Deus Jafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus ejus
27. Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius”.
28. vixit autem Nœ post diluvium trecentis quinquaginta annis
28. Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29. et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
29. Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
