Mosaico decorativo

1. vocavit autem Jacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quæ ventura sunt vobis diebus novissimis

1. Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2. congregamini et audite filii Jacob audite Israël patrem vestrum

2. Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum!

3. Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis major imperio

3. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore!

4. effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum ejus

4. Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum.

5. Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia

5. Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum.

6. in consilio eorum ne veniat anima mea et in cœtu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum

6. In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros.

7. maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Jacob et dispergam illos in Israël

7. Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel.

8. Juda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui

8. Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui.

9. catulus leonis Juda a præda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leæna quis suscitabit eum

9. Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum?

10. non auferetur sceptrum de Juda et dux de femoribus ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

10. Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;

11. ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvæ pallium suum

11. ligans ad vineam pullum suum et ad vitem filium asinae suae, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum;

12. pulchriores oculi ejus vino et dentes lacte candidiores

12. nigriores sunt oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores.

13. Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem

13. Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem.

14. Isachar asinus fortis accubans inter terminos

14. Issachar asinus fortis, accubans inter caulas

15. vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens

15. vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens.

16. Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus Israël

16. Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel.

17. fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor ejus retro

17. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro.

18. salutare tuum expectabo Domine

18. Salutare tuum exspectabo, Domine!

19. Gad accinctus prœliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum

19. Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum.

20. Aser pinguis panis ejus et præbebit delicias regibus

20. Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regales.

21. Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis

21. Nephthali cerva emissa, dans cornua pulchra.

22. filius adcrescens Joseph filius adcrescens et decorus aspectu filiæ discurrerunt super murum

22. Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum.

23. sed exasperaverunt eum et jurgati sunt invideruntque illi habentes jacula

23. Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula.

24. sedit in forti arcus ejus et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob inde pastor egressus est lapis Israël

24. Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel.

25. Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper benedictionibus abyssi jacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvæ

25. Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.

26. benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus donec veniret desiderium collium æternorum fiant in capite Joseph et in vertice nazarei inter fratres suos

26. Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos.

27. Beniamin lupus rapax mane comedet prædam et vespere dividet spolia

27. Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia”.

28. omnes hii in tribubus Israël duodecim hæc locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis

28. Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29. et præcepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hetthei

29. Et praecepit eis dicens: “Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei

30. contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri

30. contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri;

31. ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem ejus ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita jacet

31. ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet”.

32. finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum

32. Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.