Mosaico decorativo

1. interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem

1. Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.

2. cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis

2. Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.

3. vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini

3. Vocaverunt nomen loci illius Tabera, eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.

4. vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens junctis sibi pariter filiis Israël et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes

4. Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “Quis dabit nobis ad vescendum carnes?

5. recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepæ et alia

5. Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis; in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia.

6. anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man

6. Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man”.

7. erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii

7. Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii.

8. circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati

8. Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.

9. cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man

9. Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.

10. audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est

10. Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est,

11. et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi hujus super me

11. et ait ad Dominum: “Cur afflixisti servum tuum? Quare non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus universi populi huius super me?

12. numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua jurasti patribus eorum

12. Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?".

13. unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus

13. Unde mihi carnes, ut dem universo populo isti? Flent contra me dicentes: "Da nobis carnes, ut comedamus!".

14. non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est

14. Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi.

15. sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis

15. Si hoc modo agis mecum, obsecro ut interficias me, si inveni gratiam in oculis tuis, ne videam amplius mala mea!”.

16. et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis faciesque ibi stare tecum

16. Et dixit Dominus ad Moysen: “Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum.

17. ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris

17. Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.

18. populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Ægypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis

18. Populo quoque dices: Sanctificamini, cras comedetis carnes; ego enim audivi vos flere: "Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in Aegypto". Et dabit vobis Dominus carnes, et comedetis

19. non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem

19. non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem,

20. sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Ægypto

20. sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex Aegypto?"”.

21. et ait Moses sescenta milia peditum hujus populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro

21. Et ait Moyses: “Populus, in cuius medio sum, sescenta milia peditum sunt, et tu dicis: "Dabo eis esum carnium mense integro!".

22. numquid ovium et boum multitudo cædetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient

22. Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient?”.

23. cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est jam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur

23. Cui respondit Dominus: “Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non”.

24. venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum

24. Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum.

25. descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt

25. Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt.

26. remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum

26. Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris,

27. cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris

27. cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: “Eldad et Medad prophetant in castris”.

28. statim Josue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos

28. Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: “Domine mi Moyses, prohibe eos!”.

29. at ille quid inquit æmularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum

29. At ille: “Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?”.

30. reversusque est Moses et majores natu Israël in castra

30. Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.

31. ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in ære duobus cubitis altitudine super terram

31. Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram.

32. surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum

32. Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum.

33. adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat hujuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis

33. Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis.

34. vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiæ ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiæ venerunt in Aseroth et manserunt ibi

34. Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat.

35.

35. Egressi autem de Cibrottaava, venerunt in Aseroth et manserunt ibi.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.