Mosaico decorativo

1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

2. loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt

2. “Loquere Aa ron et dices ad eum: Cum posueris lucernas, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt septem lucernae”.

3. fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut præceperat Dominus Mosi

3. Fecitque sic Aaron et posuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.

4. hæc autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur juxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum

4. Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

5. Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

6. tolle Levitas de medio filiorum Israël et purificabis eos

6. “Tolle Levitas de medio filiorum Israel et purificabis eos

7. juxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suæ cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint

7. iuxta hunc ritum. Aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae, lavabunt vestimenta sua et mundabunt se.

8. tollant bovem de armentis et libamentum ejus similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato

8. Tollent bovem de armentis et oblationem eius similam oleo conspersam; bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato

9. et adplicabis Levitas coram tabernaculo fœderis convocata omni multitudine filiorum Israël

9. et applicabis Levitas coram tabernaculo conventus, convocata omni multitudine filiorum Israel.

10. cumque Levitæ fuerint coram Domino ponent filii Israël manus suas super eos

10. Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos,

11. et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israël ut serviant in ministerio ejus

11. et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.

12. Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis

12. Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini, ut expies eos.

13. statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus et consecrabis oblatos Domino

13. Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et agitabis eos Domino

14. ac separabis de medio filiorum Israël ut sint mei

14. ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei;

15. et postea ingrediantur tabernaculum fœderis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël

15. et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus. Sicque purificabis et agitabis eos,

16. pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël accepi eos

16. quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.

17. mea sunt omnia primogenita filiorum Israël tam ex hominibus quam ex jumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Ægypti sanctificavi eos mihi

17. Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi.

18. et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël

18. Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel

19. tradidique eos dono Aaroni et filiis ejus de medio populi ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium

19. tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium”.

20. feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Mosi

20. Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi.

21. purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis

21. Purificatique sunt et laverunt vestimenta sua, agitavitque eos Aaron in conspectu Domini et expiavit eos, ut purificati

22. ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus sicut præceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est

22. ingrederentur ad officia sua in tabernaculo conventus coram Aaron et filiis eius; sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.

23. locutus est Dominus ad Mosen dicens

23. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

24. hæc est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis

24. “Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo conventus;

25. cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint servire cessabunt

25. cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt

26. eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis ut custodiant quæ sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

26. eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.