Mosaico decorativo

1. ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben

1. Ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben

2. surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ et qui tempore concilii per nomina vocabantur

2. surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae vocati ad concilium, viri famosi.

3. cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

3. Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: “Sufficiat vobis quia omnis congregatio sanctorum est, et in ipsis est Dominus! Cur elevamini super congregationem Domini?”.

4. quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem

4. Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem

5. locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei

5. locutusque ad Core et ad omne concilium: “Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant et qui sint sancti, et sanctos applicabit sibi; et, quos elegerit, appropinquare sibi faciet.

6. hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum

6. Hoc igitur facite: tollat unusquisque turibulum suum, tu, Core, et omne concilium tuum;

7. et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi

7. et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino; et, quemcumque elegerit, ipse erit sanctus. Sufficiat vobis, filii Levi!”.

8. dixitque rursum ad Core audite filii Levi

8. Dixitque rursum ad Core: “Audite, filii Levi.

9. num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo et junxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei

9. Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni congregatione et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu habitaculi Domini et staretis coram frequentia populi et ministraretis pro ea?

10. idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis

10. Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,

11. et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum

11. et omne concilium tuum stet contra Dominum? Quid est enim Aaron, ut murmuretis contra eum?”.

12. misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus

12. Misit ergo Moyses, ut vocaret Dathan et Abiram filios Eliab, qui responderunt: “Non venimus!

13. numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quæ lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

13. Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?

14. re vera induxisti nos in terram quæ fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

14. Revera non induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, nec dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum! An et oculos illorum hominum vis eruere? Non venimus!”.

15. iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum

15. Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: “Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum”.

16. dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim

16. Dixitque ad Core: “Tu et omne concilium tuum state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.

17. tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum

17. Tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula; tu et Aaron teneatis unusquisque turibulum suum”.

18. quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron

18. Quod cum fecissent, stantibus Moyse et Aaron,

19. et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini

19. et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini.

20. locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait

20. Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait:

21. separamini de medio congregationis hujus ut eos repente disperdam

21. “Separamini de medio congregationis huius, ut eos repente disperdam”.

22. qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universæ carnis num uno peccante contra omnes tua ira desæviet

22. Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet?”.

23. et ait Dominus ad Mosen

23. Et ait Dominus ad Moysen:

24. præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram

24. “Praecipe universo populo, ut separetur ab habitaculis Core et Dathan et Abiram”.

25. surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israël

25. Surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiram et, sequentibus eum senioribus Israel,

26. dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quæ ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum

26. dixit ad turbam: “Recedite ab habitaculis hominum impiorum et nolite tangere, quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum”.

27. cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia

27. Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et filiis et parvulis.

28. et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis et non ex proprio ea corde protulerim

28. Et ait Moyses: “In hoc scietis quod Dominus miserit me, ut facerem universa, quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:

29. si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus

29. si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus.

30. sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quæ ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum

30. Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia, quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum”.

31. confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum

31. Confestim igitur, ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum

32. et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia

32. et aperiens os suum devoravit illos cum domibus suis et omnibus hominibus Core et universa substantia eorum;

33. descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis

33. descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio congregationis.

34. at vero omnis Israël qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat

34. At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium dicens: “Ne forte et nos terra deglutiat”.

35. sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

35. Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

36. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

36.

37. præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quæ jacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt

37.

38. in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israël

38.

39. tulit ergo Eleazar sacerdos turibula ænea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari

39.

40. ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio ejus loquente Domino ad Mosen

40.

41. murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini

41.

42. cumque oreretur seditio et tumultus incresceret

42.

43. Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini

43.

44. dixitque Dominus ad Mosen

44.

45. recedite de medio hujus multitudinis etiam nunc delebo eos cumque jacerent in terra

45.

46. dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desævit

46.

47. quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium obtulit thymiama

47.

48. et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit

48.

49. fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

49.

50. reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus

50.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.