1. et factum est cum consummasset Jesus præcipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et prædicaret in civitatibus eorum

2. Johannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis

3. ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus

4. et respondens Jesus ait illis euntes renuntiate Johanni quæ auditis et videtis

5. cæci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

6. et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me

7. illis autem abeuntibus cœpit Jesus dicere ad turbas de Johanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam

8. sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt

9. sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam

10. hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te

11. amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum major Johanne Baptista qui autem minor est in regno cælorum major est illo

12. a diebus autem Johannis Baptistæ usque nunc regnum cælorum vim patitur et violenti rapiunt illud

13. omnes enim prophetæ et lex usque ad Johannem prophetaverunt

14. et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est

15. qui habet aures audiendi audiat

16. cui autem similem æstimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coæqualibus

17. dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis

18. venit enim Johannes neque manducans neque bibens et dicunt dæmonium habet

19. venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et justificata est sapientia a filiis suis

20. tunc cœpit exprobrare civitatibus in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus quia non egissent pænitentiam

21. væ tibi Corazain væ tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis olim in cilicio et cinere pænitentiam egissent

22. verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis

23. et tu Capharnaum numquid usque in cælum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te forte mansissent usque in hunc diem

24. verumtamen dico vobis quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi

25. in illo tempore respondens Jesus dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis

26. ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te

27. omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

28. venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos

29. tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris

30. jugum enim meum suave est et onus meum leve est





“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina