Mosaico decorativo

1. dixit quoque Dominus ad Mosen

1. Dixit quoque Dominus ad Moysen:

2. præcipe filiis Israël et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua

2. “Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.

3. hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum

3. Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;

4. unum offeretis mane et alterum ad vesperam

4. unum offeretis mane et alterum ad vesperam;

5. decimam partem œphi similæ quæ conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin

5. decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin.

6. holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini

6. Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino;

7. et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini

7. et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino.

8. alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum ejus oblationem suavissimi odoris Domino

8. Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.

9. die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio et liba

9. Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.

10. quæ rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno

10. Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.

11. in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos

11. In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos

12. et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes

12. et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes,

13. et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino

13. et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.

14. libamenta autem vini quæ per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt

14. Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

15. hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis

15. Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

16. mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

16. Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,

17. et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis

17. et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis,

18. quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

18. quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea.

19. offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

19. Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;

20. et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

20. et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

21. et decimam decimæ per agnos singulos id est per septem agnos

21. et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos;

22. et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis

22. et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,

23. præter holocaustum matutinum quod semper offertis

23. praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.

24. ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum

24. Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius.

25. dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo

25. Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.

26. dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

26. Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.

27. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem

27. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem,

28. atque in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos per arietes duas

28. atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas,

29. per agnos decimam decimæ qui simul sunt agni septem hircum quoque

29. per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem;

30. qui mactatur pro expiatione præter holocaustum sempiternum et liba ejus

30. hircum quoque, qui mactatur pro expiatione,

31. inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

31. praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.