Mosaico decorativo

1. cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Hiericho et aquas ejus ab oriente solitudo quæ ascendit de Hiericho ad montana Bethel

1. Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel

2. et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth

2. et egreditur de Bethel Luz transitque per terminum Arachitarum in Ataroth

3. et descendit ad occidentem juxta terminum Jeflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones ejus mari Magno

3. et descendit ad occidentem ad terminum Iephlethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer; finiunturque regiones eius mari Magno.

4. possederuntque filii Joseph Manasse et Ephraim

4. Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses et Ephraim.

5. et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem

5. Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron superiorem;

6. egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Janœ

6. egrediunturque confinia in mare, Machmethath vero aquilonem respicit et vertitur terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe.

7. descenditque de Janœ in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Jordanem

7. Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha et pervenit in Iericho et egreditur ad Iordanem.

8. de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus ejus in mare Salsissimum hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas

8. De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas,

9. urbesque quæ separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villæ earum

9. urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum.

10. et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius

10. Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.