Mosaico decorativo

1. quibus auditis cuncti reges trans Jordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant juxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Jebuseus

1. Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui habitabant usque ad Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus, Pherezaeus et Hevaeus et Iebusaeus

2. congregati sunt pariter ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo eademque sententia

2. congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia.

3. at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quæ fecerat Josue Hiericho et Ahi

3. At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta, quae fecerat Iosue Iericho et Hai,

4. et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos

4. et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes et utres vinarios vetustos, scissos atque consutos,

5. calciamentaque perantiqua quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti

5. calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti.

6. perrexeruntque ad Josue qui tunc morabatur in castris Galgalæ et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israël ad eos atque dixerunt

6. Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: “De terra longinqua venimus pactum vobiscum facere cupientes”. Responderuntque viri Israel ad Hevaeos atque dixerunt:

7. ne forsitan in terra quæ nobis sorte debetur habitetis et non possimus fœdus inire vobiscum

7. “Ne forte in medio nostri habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum”.

8. at illi ad Josue servi inquiunt tui sumus quibus Josue quinam ait estis et unde venistis

8. At illi ad Iosue: “Servi, inquiunt, tui sumus”. Quibus Iosue ait: “Quinam estis et unde venistis?”.

9. responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiæ ejus cuncta quæ fecit in Ægypto

9. Responderunt: “De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto

10. et duobus Amorreorum regibus trans Jordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth

10. et duobus Amorraeorum regibus trans Iordanem, Sehon regi Hesebon et Og regi Basan, qui erat in Astharoth.

11. dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terræ nostræ tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus fœdus inite nobiscum

11. Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum”.

12. en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti

12. En panes: quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti.

13. utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quæ habemus in pedibus ob longitudinem largioris viæ trita sunt et pæne consumpta

13. Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti; vestes et calceamenta, quibus induimur et quae habemus in pedibus, ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta”.

14. susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt

14. Susceperunt igitur viri de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt.

15. fecitque Josue cum eis pacem et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis juraverunt eis

15. Fecitque Iosue cum eis pacem et, inito foedere, pollicitus est quod viverent; principes quoque coetus iuraverunt eis.

16. post dies autem tres initi fœderis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent

16. Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino et inter eos habitarent.

17. moveruntque castra filii Israël et venerunt in civitates eorum die tertio quarum hæc vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim

17. Moveruntque castra filii Israel et venerunt ad civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon et Cephira et Beroth et Cariathiarim;

18. et non percusserunt eos eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël murmuravit itaque omne vulgus contra principes

18. et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis principes coetus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis coetus contra principes,

19. qui responderunt eis juravimus illis in nomine Domini Dei Israël et idcirco non possumus eos contingere

19. qui responderunt eis: “Iuravimus illis in nomine Domini, Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere.

20. sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si pejeraverimus

20. Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus;

21. sed sic vivant ut in usus universæ multitudinis ligna cædant aquasque conportent quibus hæc loquentibus

21. sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque comportent”. Quibus haec loquentibus,

22. vocavit Gabaonitas Josue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis

22. vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: “Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: “Procul valde habitamus a vobis”, cum in medio nostri sitis?

23. itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens aquasque conportans in domum Dei mei

23. Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra servus ligna caedens aquasque comportans in domum Dei mei”.

24. qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus

24. Qui responderunt: “Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.

25. nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis

25. Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis”.

26. fecit ergo Josue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israël ut non occiderentur

26. Fecit ergo Iosue, ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur.

27. decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cædentes ligna et aquas conportantes usque in præsens tempus in loco quem Dominus elegisset

27. Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus elegisset.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.