Mosaico decorativo

1. factum est autem in diebus illis exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis

1. Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis.

2. hæc descriptio prima facta est præside Syriæ Cyrino

2. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.

3. et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem

3. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.

4. ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David quæ vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David

4. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,

5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnate

5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.

6. factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret

6. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,

7. et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio quia non erat eis locus in diversorio

7. et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.

8. et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum

8. Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

9. et ecce angelus Domini stetit juxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno

9. Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.

10. et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo

10. Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,

11. quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

11. quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

12. et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in præsepio

12. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio”.

13. et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium

13. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:

14. gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonæ voluntatis

14. “Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis”.

15. et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis

15. Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis”.

16. et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in præsepio

16. Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.

17. videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc

17. Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.

18. et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos

18. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.

19. Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo

19. Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.

20. et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant sicut dictum est ad illos

20. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

21. et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen ejus Jesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur

21. Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.

22. et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino

22. Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,

23. sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur

23. sicut scriptum est in lege Domini: “Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur”,

24. et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum

24. et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.

25. et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste justus et timoratus expectans consolationem Israël et Spiritus Sanctus erat in eo

25. Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;

26. et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini

26. et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.

27. et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo

27. Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,

28. et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit

28. et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:

29. nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace

29. “Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,

30. quia viderunt oculi mei salutare tuum

30. quia viderunt oculi mei salutare tuum,

31. quod parasti ante faciem omnium populorum

31. quod parasti ante faciem omnium populorum,

32. lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israël

32. lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel”.

33. et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo

33. Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.

34. et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem ejus ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israël et in signum cui contradicetur

34. Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur

35. et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes

35. — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes”.

36. et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua

36. Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;

37. et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor quæ non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die

37. et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.

38. et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem

38. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.

39. et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth

39. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.

40. puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo

40. Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.

41. et ibant parentes ejus per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschæ

41. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.

42. et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi

42. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi,

43. consummatisque diebus cum redirent remansit puer Jesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes ejus

43. consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.

44. existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos

44. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;

45. et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum

45. et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.

46. et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem

46. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;

47. stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus

47. stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.

48. et videntes admirati sunt et dixit mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te

48. Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: “Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te”.

49. et ait ad illos quid est quod me quærebatis nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse

49. Et ait ad illos: “Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?”.

50. et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos

50. Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.

51. et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo

51. Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.

52. et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines

52. Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.