Mosaico decorativo

1. et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribæ cum senioribus

1. Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus

2. et ajunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate hæc facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem

2. et aiunt dicentes ad illum: “Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?”.

3. respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi

3. Respondens autem dixit ad illos: “Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi:

4. baptismum Johannis de cælo erat an ex hominibus

4. Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus?”.

5. at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de cælo dicet quare ergo non credidistis illi

5. At illi cogitabant inter se dicentes: “Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?;

6. si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Johannem prophetam esse

6. si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse”.

7. et responderunt se nescire unde esset

7. Et responderunt se nescire unde esset.

8. et Jesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio

8. Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio”.

9. cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus

9. Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.

10. et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineæ darent illi qui cæsum dimiserunt eum inanem

10. Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem.

11. et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque cædentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem

11. Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.

12. et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes ejecerunt

12. Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt.

13. dixit autem dominus vineæ quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur

13. Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”.

14. quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas

14. Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”.

15. et ejectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineæ

15. Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?

16. veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit

16. Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis”. Quo audito, dixerunt: “Absit!”.

17. ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli

17. Ille autem aspiciens eos ait: “Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”?

18. omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum

18. Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum”.

19. et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam

19. Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.

20. et observantes miserunt insidiatores qui se justos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati præsidis

20. Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.

21. et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces

21. Et interrogaverunt illum dicentes: “Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces.

22. licet nobis dare tributum Cæsari an non

22. Licet nobis dare tributum Caesari an non?”.

23. considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis

23. Considerans autem dolum illorum dixit ad eos:

24. ostendite mihi denarium cujus habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Cæsaris

24. “Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem?”.

25. et ait illis reddite ergo quæ Cæsaris sunt Cæsari et quæ Dei sunt Deo

25. At illi dixerunt: “Caesaris”. Et ait illis: “Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo”.

26. et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe et mirati in responso ejus tacuerunt

26. Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.

27. accesserunt autem quidam Sadducæorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum

27. Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum

28. dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater ejus uxorem et suscitet semen fratri suo

28. dicentes: “Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.

29. septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis

29. Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis;

30. et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio

30. et sequens

31. et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt

31. et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt.

32. novissima omnium mortua est et mulier

32. Novissima mortua est et mulier.

33. in resurrectione ergo cujus eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem

33. Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem”.

34. et ait illis Jesus filii sæculi hujus nubunt et traduntur ad nuptias

34. Et ait illis Iesus: “Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias;

35. illi autem qui digni habebuntur sæculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores

35. illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores.

36. neque enim ultra mori poterunt æquales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis

36. Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

37. quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Jacob

37. Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”.

38. Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei

38. Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei”.

39. respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti

39. Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “Magister, bene dixisti”.

40. et amplius non audebant eum quicquam interrogare

40. Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41. dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse

41. Dixit autem ad illos: “Quomodo dicunt Christum filium David esse?

42. et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

42. Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,

43. donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

43. donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.

44. David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius ejus est

44. David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est?”.

45. audiente autem omni populo dixit discipulis suis

45. Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:

46. adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis

46. “Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,

47. qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem majorem

47. qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.