Mosaico decorativo

1. et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis ejus ad eum Domine doce nos orare sicut et Johannes docuit discipulos suos

1. Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos”.

2. et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum

2. Et ait illis: “Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum;

3. panem nostrum cotidianum da nobis cotidie

3. panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,

4. et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem

4. et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem”.

5. et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes

5. Et ait ad illos: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes,

6. quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum

6. quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”;

7. et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse jam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi

7. et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”.

8. dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit propter inprobitatem tamen ejus surget et dabit illi quotquot habet necessarios

8. Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.

9. et ego vobis dico petite et dabitur vobis quærite et invenietis pulsate et aperietur vobis

9. Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

10. omnis enim qui petit accipit et qui quærit invenit et pulsanti aperietur

10. Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.

11. quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi

11. Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

12. aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem

12. Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?

13. si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se

13. Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”.

14. et erat eiciens dæmonium et illud erat mutum et cum ejecisset dæmonium locutus est mutus et admiratæ sunt turbæ

14. Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;

15. quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe dæmoniorum eicit dæmonia

15. quidam autem ex eis dixerunt: “In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia”.

16. et alii temptantes signum de cælo quærebant ab eo

16. Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo.

17. ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet

17. Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit.

18. si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me dæmonia

18. Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia.

19. si autem ego in Beelzebub eicio dæmonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi judices vestri erunt

19. Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.

20. porro si in digito Dei eicio dæmonia profecto prævenit in vos regnum Dei

20. Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

21. cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet

21. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet;

22. si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma ejus aufert in quibus confidebat et spolia ejus distribuit

22. si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.

23. qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit

23. Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.

24. cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quærens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi

24. Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam.

25. et cum venerit invenit scopis mundatam

25.

26. et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius pejora prioribus

26. Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus”.

27. factum est autem cum hæc diceret extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quæ suxisti

27. Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!”.

28. at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

28. At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”.

29. turbis autem concurrentibus cœpit dicere generatio hæc generatio nequam est signum quærit et signum non dabitur illi nisi signum Jonæ

29. Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae.

30. nam sicut Jonas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti

30. Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.

31. regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus et condemnabit illos quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic

31. Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.

32. viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia pænitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ et ecce plus Jona hic

32. Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic.

33. nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant

33. Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.

34. lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit

34. Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35. vide ergo ne lumen quod in te est tenebræ sint

35. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.

36. si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te

36. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”.

37. et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se et ingressus recubuit

37. Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit.

38. Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium

38. Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium.

39. et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisæi quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate

39. Et ait Dominus ad illum: “Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

40. stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit

40. Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit?

41. verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis

41. Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis.

42. sed væ vobis Pharisæis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis judicium et caritatem Dei hæc autem oportuit facere et illa non omittere

42. Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.

43. væ vobis Pharisæis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro

43. Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!

44. væ vobis quia estis ut monumenta quæ non parent et homines ambulantes supra nesciunt

44. Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt!”.

45. respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister hæc dicens etiam nobis contumeliam facis

45. Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis”.

46. at ille ait et vobis legis peritis væ quia oneratis homines oneribus quæ portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas

46. At ille ait: “Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!

47. væ vobis quia ædificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos

47. Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!

48. profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem ædificatis eorum sepulchra

48. Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis.

49. propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur

49. Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur,

50. ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista

50. ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista,

51. a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariæ qui periit inter altare et ædem ita dico vobis requiretur ab hac generatione

51. a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.

52. væ vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiæ ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis

52. Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis”.

53. cum hæc ad illos diceret cœperunt Pharisæi et legis periti graviter insistere et os ejus opprimere de multis

53. Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis

54. insidiantes et quærentes capere aliquid ex ore ejus ut accusarent eum

54. insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.